- OEDIPUS Aegyptiacus
- OEDIPUS Aegyptiacusin quatuor Tomos divisus; quorum primus dicitur Templum Isiacum, quô ad originis, progressus, durationis Aegyptiacae Sapientiae, ac Hieroglyphicae institutionis notitiam portae reserantur. Secundi pars prior, dicitur Gymnasium Aegyptiacum, quô veterum Hebraeorum, coeterorumque Orientalium, recondita Sapientia, temporum iniuriâ perdita, per contextum sacrarum sculpturarum demonstrata instauratur: Pars posterior, variarum artium veteribus Aegyptiis usitatarum Classes continet, et sunt Arithmetica, Geometria, Musica, Astrologia, Mechanica, Alchimia, Magia, Theologia Aegyptiaca, una cum Hieroglyphicis exhibita. Tertius dicitur Theatrum Hieroglyphicum, et continet Obeliscorum, coeterorumque Hieroglyphicorum, quae tum Romae, tum in Aegypto, ac celebrioribus Europae Musaeis adhuc supersunt, interpretationem. Quod opus, Aulctore Athanasiô Kircherô prodiit Romae A. C. 1652. 1653. et 1654. in fol.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.